Te Deum
Santo Domingo Male Chorale
Struggling with Te Deum? Become a better singer in 30 days with these videos!
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur. Te aeternum Patrem omnis terra veneratur. Tibi omnes Angeli, tibi Caeli et universae Potestates: Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant: Sanctus: Sanctus: Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra maiestatis gloriae tuae. Te gloriosus Apostolorum chorus: Te Prophetarum laudabilis numerus: Te Martyrum candidatus laudat exercitus. Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia: Patrem immensae maiestatis: Venerandum tuum verum et unicum Filium: Sanctum quoque Paraclitum Spiritum. Tu Rex gloriae, Christe. Tu Patris sempiternus es Filius. Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum. Tu devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna caelorum. Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris. Iudex crederis esse venturus. (Kneel) Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti. Aeterna fac cum Sanctis tuis in gloria numerari. Salvum fac populum tuum Domine, et benedic haereditati tuae. Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum. Per singulos dies, benedicamus te. Et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Dignare Domine die isto, sine peccato nos custodire. Miserere nostri Domine, miserere nostri. Fiat misericordia tua Domine super nos, quemadmodum speravimus in te. In te Domine speravi: non confundar in aeternum.
Struggling with Te Deum? Become a better singer in 30 days with these videos!
Written by: Gregorian Chant, Traditional Catholic Prayer
Lyrics © TUNECORE INC
Lyrics Licensed & Provided by LyricFind
Citation
Use the citation below to add these lyrics to your bibliography:
Style:MLAChicagoAPA
"Te Deum Lyrics." Lyrics.com. STANDS4 LLC, 2025. Web. 21 Mar. 2025. <https://www.lyrics.com/lyric-lf/13261915/Santo+Domingo+Male+Chorale/Te+Deum>.
Discuss the Te Deum Lyrics with the community:
Report Comment
We're doing our best to make sure our content is useful, accurate and safe.
If by any chance you spot an inappropriate comment while navigating through our website please use this form to let us know, and we'll take care of it shortly.
Attachment
You need to be logged in to favorite.
Log In